monumenta.ch > Ambrosius > 72 > sbsMin.75.94r > bnf13013.41 > bkeCod.22.33r > sectio 789 > csg7.89 > 3 > 2 > bkeCod.32.105r > sectio 20 > bkeCod.32.59r > sectio 18 > sectio 227 > 33 > 1 > sectio 343 > bsbClm1003.287 > bnf4871.97 > bkeCod.32.159r > sectio 7 > 4 > sectio 22 > sectio 908 > 59 > bbb264.201 > 39 > bnf4871.8 > bkeCod.32.150r > sectio 3 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 12, 11
Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. Et dixi viro qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis: usquequo finis istorum mirabilium? Vidit Daniel duos angelos stantes ex utraque parte super ripam Babylonii fluminis, qui cum hic ponatur absque nomine, secundum praeteritam visionem puto eum esse Tigrim, qui Hebraice dicitur EDDECEL, et tamen non interrogat eos qui stabant super utramque ripam, sed eum quem in principio viderat, qui indutus erat vestibus lineis sive byssinis, quod Hebraice dicitur BADDIM. Et hic ipse Angelus stabat super aquas fluminis Babylonii, suo eas calcans pede.